Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 49

1 Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est,
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

2 Ex Sion species decoris ejus:

3 Deus manifeste veniet;
Deus noster, et non silebit.
Ignis in conspectu ejus exardescet;
et in circuitu ejus tempestas valida.

4 Advocabit cælum desursum, et terram,
discernere populum suum.

5 Congregate illi sanctos ejus,
qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,
quoniam Deus judex est.

7 Audi, populus meus, et loquar;
Israël, et testificabor tibi:
Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrificiis tuis arguam te;
holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

9 Non accipiam de domo tua vitulos,
neque de gregibus tuis hircos:

10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,
jumenta in montibus, et boves.

11 Cognovi omnia volatilia cæli,
et pulchritudo agri mecum est.

12 Si esuriero, non dicam tibi:
meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.

13 Numquid manducabo carnes taurorum?
aut sanguinem hircorum potabo?

14 Immola Deo sacrificium laudis,
et redde Altissimo vota tua.

15 Et invoca me in die tribulationis:
eruam te, et honorificabis me.

16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?
et assumis testamentum meum per os tuum?

17 Tu vero odisti disciplinam,
et projecisti sermones meos retrorsum.

18 Si videbas furem, currebas cum eo;
et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19 Os tuum abundavit malitia,
et lingua tua concinnabat dolos.

20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,
et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

21 Hæc fecisti, et tacui.
Existimasti inique quod ero tui similis:
arguam te, et statuam contra faciem tuam.

22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum,
nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

23 Sacrificium laudis honorificabit me,
et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]


Next: Psalms Chapter 50