Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 95

1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum;
cantate Domino omnis terra.

2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus;
annuntiate de die in diem salutare ejus.

3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus;
in omnibus populis mirabilia ejus.

4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis:
terribilis est super omnes deos.

5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia;
Dominus autem cælos fecit.

6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus;
sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7 Afferte Domino, patriæ gentium,
afferte Domino gloriam et honorem;

8 afferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite hostias, et introite in atria ejus;

9 adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra;

10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur;
judicabit populos in æquitate.

11 Lætentur cæli, et exsultet terra;
commoveatur mare et plenitudo ejus;

12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 a facie Domini, quia venit,
quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terræ in æquitate,
et populos in veritate sua.]


Next: Psalms Chapter 96