Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Proverbs Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Proverbs Chapter 19

1 [Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua
quam dives torquens labia sua, et insipiens.

2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum,
et qui festinus est pedibus offendet.

3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus,
et contra Deum fervet animo suo.

4 Divitiæ addunt amicos plurimos;
a paupere autem et hi quos habuit separantur.

5 Testis falsus non erit impunitus,
et qui mendacia loquitur non effugiet.

6 Multi colunt personam potentis,
et amici sunt dona tribuentis.

7 Fratres hominis pauperis oderunt eum;
insuper et amici procul recesserunt ab eo.]
[Qui tantum verba sectatur nihil habebit;

8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam,
et custos prudentiæ inveniet bona.

9 Falsus testis non erit impunitus,
et qui loquitur mendacia peribit.

10 Non decent stultum deliciæ,
nec servum dominari principibus.

11 Doctrina viri per patientiam noscitur,
et gloria ejus est iniqua prætergredi.

12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,
et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

13 Dolor patris filius stultus,
et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.

14 Domus et divitiæ dantur a parentibus;
a Domino autem proprie uxor prudens.

15 Pigredo immittit soporem,
et anima dissoluta esuriet.

16 Qui custodit mandatum custodit animam suam;
qui autem negligit viam suam mortificabitur.

17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis,
et vicissitudinem suam reddet ei.

18 Erudi filium tuum; ne desperes:
ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.

19 Qui impatiens est sustinebit damnum,
et cum rapuerit, aliud apponet.

20 Audi consilium, et suscipe disciplinam,
ut sis sapiens in novissimis tuis.

21 Multæ cogitationes in corde viri;
voluntas autem Domini permanebit.

22 Homo indigens misericors est,
et melior est pauper quam vir mendax.

23 Timor Domini ad vitam,
et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]

24 [Abscondit piger manum suam sub ascella,
nec ad os suum applicat eam.

25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit;
si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.

26 Qui affligit patrem, et fugat matrem,
ignominiosus est et infelix.

27 Non cesses, fili, audire doctrinam,
nec ignores sermones scientiæ.

28 Testis iniquus deridet judicium,
et os impiorum devorat iniquitatem.

29 Parata sunt derisoribus judicia,
et mallei percutientes stultorum corporibus.]


Next: Proverbs Chapter 20