Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Isaiah Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Isaiah Chapter 35

1 [Lætabitur deserta et invia,
et exsultabit solitudo,
et florebit quasi lilium.

2 Germinans germinabit, et exsultabit
lætabunda et laudans:
gloria Libani data est ei,
decor Carmeli et Saron;
ipsi videbunt gloriam Domini,
et decorem Dei nostri.

3 Confortate manus dissolutas,
et genua debilia roborate.

4 Dicite pusillanimis:
Confortamini, et nolite timere:
ecce Deus vester ultionem adducet retributionis;
Deus ipse veniet, et salvabit vos.

5 Tunc aperientur oculi cæcorum,
et aures surdorum patebunt;

6 tunc saliet sicut cervus claudus,
et aperta erit lingua mutorum:
quia scissæ sunt in deserto aquæ,
et torrentes in solitudine;

7 et quæ erat arida, erit in stagnum,
et sitiens in fontes aquarum.
In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,
orietur viror calami et junci.

8 Et erit ibi semita et via,
et via sancta vocabitur:
non transibit per eam pollutus,
et hæc erit vobis directa via,
ita ut stulti non errent per eam.

9 Non erit ibi leo,
et mala bestia non ascendet per eam,
nec invenietur ibi;
et ambulabunt qui liberati fuerint.

10 Et redempti a Domino convertentur,
et venient in Sion cum laude,
et lætitia sempiterna super caput eorum:
gaudium et lætitiam obtinebunt,
et fugiet dolor et gemitus.]


Next: Isaiah Chapter 36