Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Isaiah Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Isaiah Chapter 21

1 Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt,
de deserto venit,
de terra horribili.

2 Visio dura nuntiata est mihi:
qui incredulus est infideliter agit;
et qui depopulator est vastat.
Ascende, Ælam; obside, Mede;
omnem gemitum ejus cessare feci.

3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore;
angustia possedit me
sicut angustia parturientis;
corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4 Emarcuit cor meum;
tenebræ stupefecerunt me:
Babylon dilecta mea
posita est mihi in miraculum.

5 Pone mensam, contemplare in specula
comedentes et bibentes:
surgite, principes,
arripite clypeum.

6 Hæc enim dixit mihi Dominus:
Vade, et pone speculatorem,
et quodcumque viderit annuntiet.

7 Et vidit currum duorum equitum,
ascensorem asini,
et ascensorem cameli;
et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8 Et clamavit leo:
Super speculam Domini ego sum,
stans jugiter per diem;
et super custodiam meam ego sum,
stans totis noctibus.

9 Ecce iste venit ascensor
vir bigæ equitum;
et respondit, et dixit:
Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum ejus
contrita sunt in terram.

10 Tritura mea et filii areæ meæ,
quæ audivi a Domino exercituum,
Deo Israël,
annuntiavi vobis.]

11 Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir:
Custos, quid de nocte?
custos, quid de nocte?

12 Dixit custos:
Venit mane et nox;
si quæritis, quærite;
convertimini, venite.]

13 Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis,
in semitis Dedanim.

14 Occurrentes sitienti ferte aquam,
qui habitatis terram austri;
cum panibus occurrite fugienti.

15 A facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii imminentis,
a facie arcus extenti,
a facie gravis prælii.

16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me:
Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,
et auferetur omnis gloria Cedar.

17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium
de filiis Cedar imminuentur;
Dominus enim Deus Israël locutus est.]


Next: Isaiah Chapter 22