Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Isaiah Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Isaiah Chapter 15

1 Onus Moab. [Quia nocte vastata est
Ar Moab, conticuit;
quia nocte vastatus est
murus Moab, conticuit.

2 Ascendit domus,
et Dibon ad excelsa,
in planctum super Nabo;
et super Medaba, Moab ululavit;
in cunctis capitibus ejus calvitium,
et omnis barba radetur.

3 In triviis ejus accincti sunt sacco;
super tecta ejus et in plateis ejus
omnis ululatus descendit in fletum.

4 Clamabit Hesebon et Eleale,
usque Jasa audita est vox eorum;
super hoc expediti Moab ululabunt,
anima ejus ululabit sibi.

5 Cor meum ad Moab clamabit;
vectes ejus usque ad Segor,
vitulam conternantem;
per ascensum enim Luith
flens ascendet,
et in via Oronaim
clamorem contritionis levabunt.

6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,
quia aruit herba, defecit germen,
viror omnis interiit.

7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum:
ad torrentem Salicum ducent eos.

8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab;
usque ad Gallim ululatus ejus,
et usque ad puteum Elim clamor ejus.

9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine;
ponam enim super Dibon additamenta;
his qui fugerint de Moab leonem,
et reliquiis terræ.]


Next: Isaiah Chapter 16